monumenta.ch > Cicero > Epistula 3 > Epistula 5 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 31
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 30 <<< >>> Epistula 32
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 31
0 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSULI S.1 C. Flavio, honesto et ornato equite Romano, utor valde familiariter fuit enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius meque diligentissime observant et ipse et L. Flavius, frater eius. quapropter velim honoris mei causa, quibus rebus honeste et pro tua dignitate poteris, quam honorificentissime et quam liberalissime C. Flavium tractes. id mihi sic erit gratum, ut gratius esse nihil possit. 2 sed praeterea tibi adfirmo (neque id ambitione adductus facio sed cum familiaritate et necessitudine tum etiam veritate) te ex C. Flavi officio et observantia et praeterea splendore atque is inter suos gratia magnam voluptatem esse capturum. vale.
Cicero HOME
bav492.224 bav598.191 bsb125735.190 uldBPL49.155