monumenta.ch > Cicero > Epistula 40 > Epistula 25 > Epistula 10 > Epistula 67 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 53 > Epistula 16 > Epistula 27 > Epistula 13 > 2 > Epistula 11 > Epistula 52 > Epistula 17 > Epistula 28 > Epistula 34 > Epistula 10 > Epistula 35 > Epistula 24 > Epistula 61 > Epistula 18 > Epistula 30
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 29 <<<     >>> Epistula 31

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 30

0 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO ACILIO PROCONSULI S.1 L. Manlius est Sosis. is fuit Catinensis, sed est una cum reliquis Neapolitanis civis Romanus factus decurioque Neapoli; erat enim adscriptus in id municipium ante civitatem sociis et Latinis datam. eius frater Catinae nuper mortuus est. nullam omnino arbitramur de ea hereditate controversiam eum habiturum, et est hodie in bonis; sed quoniam habet praeterea negotia vetera in Sicilia sua, et hanc hereditatem fraternam et omnia eius tibi commendo in primisque ipsum, virum optimum mihique familiarissimum, iis studiis litterarum doctrinaeque praeditum, quibus ego maxime delector. 2 peto igitur abs te ut eum, sive aderit sive non venerit in Siciliam, in meis intimis maximeque necessariis scias esse itaque tractes, ut intellegat meam sibi commendationem magno adiumento fuisse.
Cicero HOME

bav492.224 bav598.191 bsb125735.189 uldBPL49.155

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik