monumenta.ch > Cicero > Paradoxon > Paradoxon > 3 > 1 > 2 > 1 > 1 > 1 > 2 > 1 > 2 > 1 > LIBER SECUNDUS > Epistula 13b > Epistula 6a > Epistula 13a > Epistula 28a
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 28 <<<     >>> Epistula 29

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 28a

0 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S.1 nec Lacedaemonios dubitare arbitror quin ipsi sua maiorumque suorum auctoritate satis commendati sint fidei et iustitiae tuae, et ego, qui te optime novissem, non dubitavi quin tibi notissima et iura et merita populorum essent. itaque cum a me peteret Philippus Lacedaemonius ut tibi civitatem commendarem etsi memineram me ei civitati omnia debere, tamen respondi commendatione Lacedaemonios apud te non egere. 2 itaque sic velim existimes, me omnis Achaiae civitates arbitrari pro horum temporum perturbatione felicis, quod iis tu praesis, eundemque me ita iudicasse, te, quod unus optime nosses non nostra solum sed etiam Graeciae monumenta omnia, tua sponte amicum Lacedaemoniis et esse et fore. qua re tantum a te peto ut, cum ea facies Lacedaemoniorum causa quae tua fides, amplitudo, iustitia postulabit, iis, si tibi videbitur, significes te non moleste ferre, quod intellegas ea quae facias mihi quoque grata esse. pertinet enim ad officium meum eos existimare curae mihi suas res esse. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
Cicero HOME

bav492.224 bav598.189 bsb125735.188 uldBPL49.153

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik