monumenta.ch > Cicero > 4 > Epistula 76 > Epistula 29 > Epistula 32 > Epistula 77 > Epistula 73 > Epistula 48 > Epistula 65 > Epistula 33 > Epistula 41 > Epistula 68 > Epistula 28a > Epistula 45 > Epistula 79 > Epistula 71 > Epistula 43 > Epistula 36 > Epistula 64 > Epistula 75 > Epistula 60 > Epistula 55 > Epistula 21 > Epistula 37 > Epistula 30 > Epistula 61 > Epistula 24 > Epistula 35 > Epistula 52 > Epistula 53 > Epistula 67 > Epistula 46 > Epistula 40 > Epistula 28 > Epistula 74 > Epistula 72 > Epistula 63 > Epistula 38 > Epistula 59 > Epistula 49 > Epistula 34 > Epistula 44 > Epistula 42 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 25 > Epistula 78 > Epistula 31 > Epistula 26
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 25 <<< >>> Epistula 27
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 26
0 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S.1 L. Mescinius ea mecum necessitudine coniunctus est, quod mihi quaestor fuit; sed hanc causam, quam ego, ut a maioribus accepi, semper gravem duxi, fecit virtute et humanitate sua iustiorem. itaque eo sic utor ut nec familiarius ullo nec libentius. is quamquam confidere videbatur te sua causa quae honeste posses libenter esse facturum, magnum esse tamen speravit apud te meas quoque litteras pondus habituras. id cum ipse ita iudicabat tum pro familiari consuetudine saepe ex me audierat quam suavis esset inter nos et quanta coniunctio. 2 peto igitur a te tanto scilicet studio, quanto intellegis debere me petere pro homine tam mihi necessario et tam familiari, ut eius negotia, quae sunt in Achaia ex eo quod heres est M. Mindio, fratri suo, qui Elide negotiatus est, explices et expedias cum iure et potestate, quam habes, tum etiam auctoritate et consilio tuo. sic enim praescripsimus iis, quibus ea negotia mandavimus, ut omnibus in rebus, quae in aliquam controversiam vocarentur, te arbitro et, quod commodo tuo fieri posset, te disceptatore uterentur. id ut honoris mei causa suscipias, vehementer te etiam atque etiam rogo. 3 illud praeterea, si non alienum tua dignitate putabis esse, feceris mihi pergratum, si qui difficiliores erunt, ut rem sine controversia confici nolint, si eos, quoniam cum senatore res est, Romam reieceris. quod quo minore dubitatione facere possis, litteras ad te a M. Lepido consule, non quae te aliquid iuberent (neque enim id tuae dignitatis esse arbitramur) sed quodam modo quasi commendaticias sumpsimus. 4 scriberem quam id beneficium bene apud Mescinium positurus esses, nisi et te scire confiderem et mihi peterem. sic enim velim existimes, non minus me de illius re laborare quam ipsum de sua. sed cum illum studeo quam facillime ad suum pervenire tum illud laboro ut non minimum hac mea commendatione se consecutum arbitretur.
Cicero HOME
bav492.224 bav598.188 bsb125735.186 uldBPL49.152
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik