monumenta.ch > Cicero > Epistula 22 > Epistula 23
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 22 <<<     >>> Epistula 24

Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 23

0 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S.1 L. Cossinio, amico et tribuli tuo, valde familiariter utor; nam et inter nosmet ipsos vetus usus intercedit et Atticus noster maiorem etiam mihi cum Cossinio consuetudinem fecit. itaque tota Cossini domus me diligit in primisque libertus eius, L. Cossinius Anchialus, homo et patrono et patroni necessariis, quo in numero ego sum, probatissimus. 2 hunc tibi ita commendo, ut, si meus libertus esset eodemque apud me loco esset quo [et] est apud suum patronum, maiore studio commendare non possem. qua re pergratum mihi feceris, si eum in amicitiam tuam receperis atque eum, quod sine molestia tua fiat, si qua in re opus ei fuerit, iuveris. id et mihi vehementer gratum erit et tibi postea iucundum; hominem enim summa probitate, humanitate observantiaque cognosces.
Cicero HOME

bav492.225 bav598.187 bsb125735.185 uldBPL49.151

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik