monumenta.ch > Cicero > Epistula 17 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 1 > Epistula 37 > Epistula 20 > Epistula 2 > Epistula 36 > Epistula 53 > Epistula 13 > Epistula 24 > Epistula 9 > Epistula 18 > Epistula 26 > Epistula 64 > Epistula 14 > 2 > Epistula 31 > Epistula 1 > Epistula 34 > Epistula 2 > Epistula 77 > Epistula 28 > 7 > Epistula 7 > Epistula 5 > Epistula 8 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 61 > Epistula 4 > Epistula 46 > Epistula 8 > Epistula 12 > Epistula 68 > Epistula 3 > Epistula 21 > Epistula 7 > Epistula 30 > Epistula 65 > 9 > Epistula 63 > Epistula 19 > Epistula 8 > Epistula 9 > Epistula 57 > Epistula 7 > Epistula 7 > Epistula 50 > Epistula 58 > Epistula 5 > Epistula 9 > Epistula 4 > Epistula 1 > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 35 > Epistula 22
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 21 <<< >>> Epistula 23
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 22
0 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S.1 T. Manlium, qui negotiatur Thespiis, vehementer diligo; nam et semper me coluit diligentissimeque observavit et a studiis nostris non abhorret. accedit eo quod Varro Murena magno opere eius causa vult omnia; qui tamen existimavit, etsi suis litteris, quibus tibi Manlium commendabat, valde confideret, tamen mea commendatione aliquid accessionis fore. me quidem cum Manli familiaritas tum Varronis studium commovit ut ad te quam accuratissime scriberem. 2 gratissimum igitur mihi feceris, si huic commendationi meae tantum tribueris quantum cui tribuisti plurimum, id est, si T. Manlium quam maxime, quibuscumque rebus honeste ac pro tua dignitate poteris, iuveris atque ornaveris; ex ipsiusque praeterea gratissimis et humanissimis moribus confirmo tibi te eum, quem soles fructum a bonorum virorum officiis exspectare, esse capturum.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.187 bsb125735.185 uldBPL49.150
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik