monumenta.ch > Cicero > Epistula 40 > Epistula 25 > Epistula 10 > Epistula 67 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 53 > Epistula 16 > Epistula 27 > Epistula 13 > 2 > Epistula 11 > Epistula 52 > Epistula 17 > Epistula 28 > Epistula 34 > Epistula 10 > Epistula 35 > Epistula 24 > Epistula 61 > Epistula 18 > Epistula 30 > Epistula 37 > Epistula 22 > Epistula 28 > Epistula 21
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 20 <<< >>> Epistula 22
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 21
0 Scr. Romae, ut videtur, a. 708 (46). CICERO SERVIO S.1 M. Aemilius Avianius ab ineunte adulescentia me observavit semperque dilexit, vir cum bonus tum perhumanus et in omni genere offici diligendus. quem si arbitrarer esse Sicyone et nisi audirem ibi eum etiam nunc, ubi ego reliqui, Cibyrae commorari, nihil esset necesse plura me ad te de eo scribere; perficeret enim ipse profecto suis moribus suaque humanitate ut sine cuiusquam commendatione diligeretur abs te non minus quam et a me et a ceteris suis familiaribus. 2 sed cum illum abesse putem, commendo tibi in maiorem modum domum eius quae est Sicyone remque familiarem, maxime C. Avianium Hammonium, libertum eius, quem quidem tibi etiam suo nomine commendo. nam cum propterea mihi est probatus, quod est in patronum suum officio et fide singulari, tum etiam in me ipsum magna officia contulit mihique molestissimis temporibus ita fideliter benevoleque praesto fuit, ut si a me manumissus esset. itaque peto a te ut eum Hammonium et in patroni eius negotio sic tueare ut eius procuratorem, quem tibi commendo, et ipsum suo nomine diligas habeasque in numero tuorum. hominem pudentem et officiosum cognosces et dignum qui a te diligatur. vale.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.186 bsb125735.185 uldBPL49.150
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik