monumenta.ch > Cicero > Epistula 3 > Epistula 5 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 14
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 13, Epistula 13 <<< >>> Epistula 15
Cicero, Ad familiares, 13, Epistula 14
0 Scr. Romae in. a. 708 (46). CICERO BRUTO S.1 L. Titio Strabone, equite Romano in primis honesto et ornato, familiarissime utor; omnia mihi cum eo intercedunt iura summae necessitudinis. huic in tua provincia pecuniam debet P. Cornelius. ea res a Volcacio, qui Romae ius dicit, reiecta in Galliam est. 2 peto a te hoc diligentius quam si mea res esset, quo est honestius de amicorum pecunia laborare quam de sua, ut negotium conficiendum cures, ipse suscipias, transigas operamque des, quoad tibi aequum et rectum videbitur, ut quam commodissima condicione libertus Strabonis, qui eius rei causa missus est, negotium conficiat ad nummosque perveniat. id et mihi gratissimum erit et tu ipse L. Titium cognosces amicitia tua dignissimum. quod ut tibi curae sit, ut omnia solent esse quae me velle scis, te vehementer etiam atque etiam rogo.
Cicero HOME
bav492.225 bav598.183 bsb125735.182 uldBPL49.147
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik