monumenta.ch > Cicero > Epistula 19 > Epistula 8 > Epistula 29
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 28 <<<     >>> Epistula 30

Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 29

0 Scr. Romae priore parte a. 711 (43) CICERO CORNIFICIO SAL.1 Non modo tibi, cui nostra omnia notissima sunt, sed neminem in populo Romano arbitror esse, cui sit ignota ea familiaritas, quae mihi cum L. Lamia est; etenim magno theatro spectata est tum, cum est ab A. Gabinio consule relegatus, quod libere et fortiter salutem meam defendisset; nec ex eo amor inter nos natus est, sed, quod erat vetus et magnus, propterea nullum periculum pro me adire dubitavit. Ad haec officia vel merita potius iucundissima consuetudo accedit, ut nullo prorsus plus homine delecter. Non puto te iam exspectare, quibus eum tibi verbis commendarim; causa enim tanti amoris intelligis quae verba desideret. 2 iis me omnibus usum putato. Tantum velim existimes, si negotia Lamiae, procuratores, libertos, familiam quibuscumque rebus opus erit defenderis, gratius mihi futurum, quam si ea tua liberalitas pertinuisset ad rem familiarem meam, nec dubito, quin sine mea commendatione, quod tuum est iudicium de hominibus, ipsius Lamiae causa studiose omnia facturus sis: quamquam erat nobis dictum te existimare alicui senatus consulto, quod contra dignitatem tuam fieret, scribendo Lamiam affuisse, qui omnino consulibus illis numquam fuit ad scribendum; deinde omnia tum falsa senatus consulta deferebantur; nisi forte etiam illi Semproniano senatus consulto me censes affuisse, qui ne Romae quidem fui, ut tum de eo ad te scripsi, re recenti. 3 Sed haec hactenus. Te, mi Cornifici, etiam atque etiam rogo, ut omnia Lamiae negotia mea putes esse curesque, ut intelligat hanc commendationem maximo sibi usui fuisse: hoc mihi gratius facere nihil potes. Cura, ut valeas.
Cicero HOME

bav598.170 bsb125735.173 uldBPL49.138

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik