monumenta.ch > Cicero > Epistula 61 > Epistula 59 > Epistula 13 > Epistula 53 > Epistula 24 > Epistula 4 > Epistula 23 > Epistula 8 > Epistula 77 > Epistula 52 > Epistula 7 > Epistula 35-36 > Epistula 13-14 > Epistula 14-15 > Epistula 13 > Epistula 12 > Epistula 7 > Epistula 5 > Epistula 9 > Epistula 28
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 27 <<< >>> Epistula 29
Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 28
0 Scr. Romae c. viii K. Apr. a. 711 (43) CICERO CORNIFICIO SAL.1 Assentior tibi eos, quos scribis Lilybaeo minari, istic poenas dare debuisse, sed metuisti, ut ais, ne nimis liber in ulciscendo viderere; metuisti igitur, ne gravis civis, ne nimis fortis, ne nimis te dignus viderere. 2 Quod societatem rei publicae conservandae tibi mecum a patre acceptam renovas, gratum est, quae societas inter nos semper, mi Cornifici, manebit; gratum etiam illud, quod mihi tuo nomine gratias agendas non putas, nec enim id inter nos facere debemus. Senatus saepius pro dignitate tua appellaretur, si absentibus consulibus umquam nisi ad rem novam cogeretur. Itaque nec de HS. XX nec de HS. DCC quidquam agi nunc per senatum potest; tibi autem ex senatus consulto imperandum mutuumve sumendum censeo. 3 In re publica quid agatur, credo te ex eorum litteris cognoscere, qui ad te acta debent perscribere. Ego sum spe bona; consilio, cura, labore non desum; omnibus inimicis rei publicae esse me acerrimum hostem prae me fero. Res neque nunc difficili loco mihi videtur esse et fuisset facillimo, si culpa a quibusdam afuisset.
Cicero HOME
bav598.169 bsb125735.173 uldBPL49.138
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik