monumenta.ch > Cicero > Epistula 32 > Liber IV > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 8 > Epistula 9 > Epistula 4 > Epistula 5 > Epistula 7 > Epistula 3 > Liber II > Epistula 2 > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 12 > Epistula 8 > Epistula 9 > Epistula 4 > Epistula 5 > Epistula 7 > Epistula 4a > Epistula 3 > Epistula 3a > Epistula 1 > Epistula 20 > Epistula 4 > Epistula 2 > Epistula 5 > Epistula 14 > Epistula 3 > Epistula 2a > Epistula 15 > Epistula 5-6 > Epistula 12 > Epistula 27
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 26 <<<     >>> Epistula 28

Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 27

0 Scr. Romae a. 710 (44) vel 711 (43) CICERO CORNIFICIO SAL.1 Sex. Aufidius et observantia, qua me colit, accedit ad proximos et splendore equiti Romano nemini cedit; est autem ita temperatis moderatisque moribus, ut summa severitas summa cum humanitate iungatur: cuius tibi negotia, quae sunt in Africa, ita commendo, ut maiore studio magisve ex animo commendare non possim. Pergratum mihi feceris, si dederis operam, ut is intelligat meas apud te litteras maximum pondus habuisse: hoc te vehementer, mi Cornifici, rogo.
Cicero HOME

bav598.169 bsb125735.173 uldBPL49.138