monumenta.ch > Cicero > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 26
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 25a <<< >>> Epistula 27
Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 26
0 Scr. Romae a. 710 (44) vel 711 (43) CICERO CORNIFICIO SAL.1 Q. Turius, qui in Africa negotiatus est, vir bonus et honestus, heredes fecit similes sui, Cn. Saturninum, Sex. Aufidium, C. Anneium, Q. Considium Gallum, L. Servilium Postumum, C. Rubellium: ex eorum oratione intellexi gratiarum actione eos magis egere quam commendatione; tanta enim liberalitate se tua usos praedicabant, ut iis plus a te tributum intelligerem, quam ego te auderem rogare. 2 audebo tamen, scio enim, quantum ponderis mea commendatio sit habitura. Quare a te peto, ut ad eam liberalitatem, qua sine meis litteris usus es, quam maximus his litteris cumulus accedat; caput autem est meae commendationis, ne patiare Erotem Turium, Q. Turii libertum, ut adhuc fecit, hereditatem Turianam avertere ceterisque omnibus rebus habeas eos a me commendatissimos. Magnam ex eorum splendore et observantia capies voluptatem: quod ut velis, te vehementer etiam atque enim rogo.
Cicero HOME
bav598.169 bsb125735.173 uldBPL49.138