monumenta.ch > Cicero > Epistula 10 > Epistula 25
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 24a <<<     >>> Epistula 25a

Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 25

0 Scr. Romae c. xiii Kal. Apr. a. 711 (43) CICERO CORNIFICIO SAL.1 Liberalibus litteras accepi tuas, quas mihi Cornificius altero vicesimo die, ut dicebat, reddidit: eo die non fuit senatus neque postero. Quinquatribus frequenti senatu causam tuam egi non invita Minerva; etenim eo ipso die senatus decrevit, ut Minerva nostra, custos urbis, quam turbo deiecerat, restitueretur. Pansa tuas litteras recitavit: magna senatus approbatio consecuta est cum summo meo gaudio et offensione Minotauri, id est Calvisii et Tauri; factum de te senatus consultum honorificum. Postulabatur, ut etiam illi notarentur; sed Pansa clementior. 2 Ego, mi Cornifici, quo die primum in spem libertatis ingressus sum et cunctantibus ceteris a. d. XIII K. Ian. fundamenta ieci rei publicae, eo ipso die providi multum atque habui rationem dignitatis tuae; mihi enim est assensus senatus de obtinendis provinciis; nec vero postea destiti labefactare eum, qui summa cum tua iniuria contumeliaque rei publicae provinciam absens obtinebat; itaque crebras vel potius quotidianas compellationes meas non tulit seque in urbem recepit invitus; neque solem spe, sed certa re iam et possessione deturbatus est meo iustissimo honestissimoque convicio. Te tuam dignitatem summa tua virtute tenuisse provinciaeque honoribus amplissimis affectum vehementer gaudeo. 3 Quod te mihi de Sempronio purgas, accipio excusationem; fuit enim illud quoddam graecum tempus servitutis. Ego, tuorum consiliorum auctor dignitatisque fautor, iratus temporibus in Graeciam desperata libertate rapiebar, cum me etesiae quasi boni cives relinquentem rem publicam prosequi noluerunt, austerque adversus maximo flatu me ad tribules tuos Regium rettulit, atque inde ventis remis in patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum servitute liber unus fui. 4 Sic sum in Antonium invectus, ut ille non ferret omnemque suum vinulentum furorem in me unum effunderet meque tum elicere vellet ad caedis causam, tum temptaret insidiis; quem ego ructantem et nauseantem conieci in Caesaris Octaviani plagas; puer enim egregius praesidium sibi primum et nobis, deinde summae rei publicae comparavit; qui nisi fuisset, Antonii reditus a Brundisio pestis patriae fuisset. 5 Quae deinceps acta sint, scire te arbitror. Sed redeamus illuc, unde devertimus: accipio excusationem tuam de Sempronio; neque enim statui quid in tanta perturbatione habere potuisti.
Nunc hic dies aliam vitam affert, alios mores postulat,
ut ait Terentius; quamobrem, mi Quinte, conscende nobiscum, et quidem ad puppim: una navis est iam bonorum omnium, quam quidem nos damus operam ut rectam teneamus; utinam prospero cursu! sed, quicumque venti erunt, ars nostra certe non aberit; quid enim praestare aliud virtus potest? Tu fac ut magno animo sis et excelso cogitesque omnem dignitatem tuam cum re publica coniunctam esse debere.
Cicero HOME

bav598.168 bsb125735.172 uldBPL49.136

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik