0 Scr. Romae ex. m. Ian. a. 711 (43) CICERO CORNIFICIO SAL.1 Ego nullum locum praetermitto - nec enim debeo - non modo laudandi tui, sed ne ornandi quidem; sed mea studia erga te et officia malo tibi ex tuorum litteris quam ex meis esse nota. Te tamen hortor, ut omni cura in rem publicam incumbas: hoc est animi, hoc est ingenii tui, hoc eius spei, quam habere debes, amplificandae dignitatis tuae. 2 Sed hac de re alias ad te pluribus; cum enim haec scribebam, in exspectatione erant omnia: nondum legati redierant, quos senatus non ad pacem deprecandam, sed ad denuntiandum bellum miserat, nisi legatorum nuntio paruisset. Ego tamen, ut primum occasio data est, meo pristino more rem publicam defendi: me principem senatui populoque Romano professus sum, nec postea, quam suscepi causam libertatis, minimum tempus amisi tuendae salutis libertatisque communis. Sed haec quoque te ex aliis malo.