monumenta.ch > Cicero > Epistula 19 > Epistula 8 > Epistula 29 > Epistula 10 > Epistula 9 > Epistula 23
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 22a <<<     >>> Epistula 24

Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 23

0 Scr. Romae c. vi Id. Oct a. 710 (44) CICERO CORNIFICIO SAL.1 Omnem condicionem imperii tui statumque provinciae mihi demonstravit Tratorius. O multa intolerabilia locis omnibus! sed, quo tua maior dignitas, eo, quae tibi acciderunt, minus ferenda; neque enim, quae tu propter magnitudinem et animi et ingenii moderate fers, ea non ulciscenda sunt, etiamsi non sunt dolenda. Sed haec posterius. 2 Rerum urbanarum acta tibi mitti certo scio; quod ni ita putarem, ipse perscriberem, in primisque Caesaris Octaviani conatum; de quo multitudini fictum ab Antonio crimen videtur, ut in pecuniam adolescentis impetum faceret, prudentes autem et boni viri et credunt factum et probant. Quid quaeris? magna spes est in eo: nihil est, quod non existimetur laudis et gloriae causa facturus. Antonius autem, noster familiaris, tanto se odio esse intelligit, ut, cum interfectores suos domi comprehenderit, rem proferre non audeat. A. d. VII Id. Oct. Brundisium erat profectus obviam legionibus Macedonicis quattuor, quas sibi conciliare pecunia cogitabat easque ad urbem adducere et in cervicibus nostris collocare. 3 Habes formam rei publicae, si in castris potest esse res publica; in quo tuam vicem saepe doleo, quod nullam partem per aetatem sanae et salvae rei publicae gustare potuisti. Atque antehac quidem sperare saltem licebat; nunc etiam id ereptum est; quae enim est spes, cum in contione dicere ausus sit Antonius Cannutium apud eos locum sibi quaerere, quibus se salvo locus in civitate esse non posset? 4 Equidem et haec et omnia, quae homini accidere possunt, sic fero, ut philosophiae magnam habeam gratiam, quae me non modo ab sollicitudine abducit, sed etiam contra omnes fortunae impetus armat, tibique idem censeo faciundum nec, a quo culpa absit, quidquam in malis numerandum. Sed haec tu melius. Tratorium nostrum cum semper probassem, tum maxime in tuis rebus summam eius fidem, diligentiam prudentiamque cognovi. Da operam, ut valeas: hoc mihi gratius facere nihil potes.
Cicero HOME

bav598.167 bsb125735.171 uldBPL49.167

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik