monumenta.ch > Cicero > Paradoxon > Paradoxon > 3 > 1 > 2 > 1 > 1 > 1 > 2 > 1 > 2 > 1 > LIBER SECUNDUS > Epistula 13b > Epistula 6a > Epistula 13a > Epistula 28a > Epistula 34a > Epistula 10a > Epistula 21a > Epistula 25a > Epistula 24a > Epistula 5a > Epistula 22a
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 22 <<<     >>> Epistula 23

Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 22a

0 Scr. Romae c. xii K. Ian. a. 710 (44) CICERO CORNIFICIO SAL.1 A. d. XIII K. Ian. senatus frequens mihi est assensus cum de ceteris rebus magnis et necessariis, tum de provinciis ab iis, qui obtinerent, retinendis neque cuiquam tradendis, nisi qui ex senatus consulto successisset: hoc ego cum rei publicae casua censui, tum mehercule in primis retinendae dignitatis tuae; quamobrem te amoris nostri causa rogo, rei publicae causa hortor, ut ne cui quidquam iuris in tua provincia esse patiare atque ut om nia referas ad dignitatem, qua nihil esse potest praestantius. 2 Vere tecum agam, ut necessitudo nostra postulat: in Sempronio, si meis litteris obtemperasses, maximam ab omnibus laudem adeptus esses; sed illud et praeteriit et levius est, haec magna res est: fac, ut provinciam retineas in potestate rei publicae. Plura scripsissem, nisi tui festinarent: itaque Chaerippo nostro me velim excuses.
Cicero HOME

bav598.167 bsb125735.201 uldBPL49.167

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik