monumenta.ch > Cicero > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 10 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 34 > Epistula 12 > Epistula 1 > Epistula 19 > Epistula 20 > Epistula 2 > Epistula 31 > Epistula 7 > Epistula 22 > Epistula 21 > Epistula 19 > Epistula 25 > Epistula 22
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 21 <<< >>> Epistula 22a
Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 22
0 Scr. Romae post xiii K. Oct. et fort. post vi Non. Oct. a. 710 (44) CICERO CORNIFICIO SAL.1 Nos hic cum homine gladiatore omnium nequissimo, collega nostro, Antonio, bellum gerimus, sed non pari condicione, contra arma verbis. At etiam de te concionatur, nec impune; nam sentiet, quos lacessierit. Ego autem acta ad te omnia arbitror perscribi ab aliis; a me futura debes cognoscere, quorum quidem non est difficilis coniectura. 2 oppressa omnia sunt, nec habent ducem boni, nostrique tyrannoctoni longe gentium absunt. Pansa et sentit bene et loquitur fortiter; Hirtius noster tardius convalescit. Quid futurum sit, plane nescio; spes tamen una est aliquando populum Romanum maiorum similem fore. Ego certe rei publicae non deero et, quidquid acciderit, a quo mea culpa absit, animo forti feram; illud profecto, quoad potero: tuam famam et dignitatem tuebor.
Cicero HOME
bav598.166 bsb125735.201 uldBPL49.167
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik