monumenta.ch > Cicero > Epistula 2 > Epistula 22 > Epistula 17 > Epistula 19 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 28 > Epistula 22a > 1 > Epistula 21
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 20 <<<     >>> Epistula 22

Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 21

0 Scr. a. 710 (44) vel 711 (43) CICERO CORNIFICIO SAL.1 C. Anicius, familiaris meus, vir omnibus rebus ornatus, negotiorum suorum causa legatus est in Africam legatione libera: eum velim rebus omnibus adiuves operamque des, ut quam commodissime sua negotia conficiat, in primisque, quod ei carissimum est, dignitatem eius tibi commendo, idque a te peto, quod ipse in provincia facere sum solitus non rogatus, ut omnibus senatoribus lictores darem; quod idem acceperam et id cognoveram a summis viris factitatum. Hoc igitur, mi Cornifici, facies ceterisque rebus omnibus eius dignitati reique, si me amas, consules: erit id mihi gratissimum. Da operam, ut valeas.
Cicero HOME

bav598.166 bsb125735.170 uldBPL49.135

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik