monumenta.ch > Cicero > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 23 > Epistula 18 > Epistula 19 > Epistula 8 > Epistula 20
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 19 <<< >>> Epistula 21
Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 20
0 Scr. Romae fort. iv Non. Sept. a. 710 (44) CICERO CORNIFICIO SAL.1 Gratae mihi tuae litterae, nisi quos Sinuessanum deversoriolum contempsisti; quam quidem contumeliam villa pusilla iniquo animo feret, nisi in Cumano et Pompeiano reddideris πάντα περὶ πάντων. Sic igitur facies meque amabis et scripto aliquo lacesses; ego enim respondere facilius possum quam provocare. Quod si, ut es, cessabis, lacessam, nec tua ignavia etiam mihi inertiam afferet. Plura otiosus; haec, cum essem in senatu, exaravi.
Cicero HOME
bav598.166 bsb125735.170 uldBPL49.135