monumenta.ch > Cicero > Epistula 59 > Epistula 16 > Epistula 30 > Epistula 19
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 18 <<< >>> Epistula 20
Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 19
0 Scr. Romae c. m. Dec. a. 708 (46) CICERO CORNIFICIO SAL.1 Libentissime legi tuas litteras, in quibus iucundissimum mihi fuit, quod cognovi meas tibi redditas esse; non enim dubitabam, quin eas libenter lecturus esses, verebar, ut redderentur. Bellum, quod est in Syria, Syriamque provinciam tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi: eam quidem rem tibi volo bene et feliciter evenire; quod ita fore confido fretus et industria et prudentia tua. 2 Sed, de Parthici belli suspicione quod scribis, sane me commovit: quid copiarum haberes, cum ipse coniectura consequi poteram, tum ex tuis litteris cognovi: itaque opto, ne se illa gens moveat hoc tempore, dum ad te legiones eae perducantur, quas audio duci; quod si pares copias ad confligendum non habebis, non te fugiet uti consilio M. Bibuli, qui se oppido munitissimo et copiosissimo tamdiu tenuit, quamdiu in provincia Parthi fuerunt. 3 Sed haec melius ex re et ex tempore constitues: mihi quidem usque curae erit, quid agas, dum, quid egeris, sciero. Litteras ad te numquam habui cui darem, quin dederim: a te, ut idem facias, peto, in primisque ut ita ad tuos scribas, ut me tuum sciant esse.
Cicero HOME
bav598.165 bsb125735.169 uldBPL49.134
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik