monumenta.ch > Cicero > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 10 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 34 > Epistula 12 > Epistula 1 > Epistula 19 > Epistula 20 > Epistula 2 > Epistula 31 > Epistula 7 > Epistula 22 > Epistula 21 > Epistula 19 > Epistula 25 > Epistula 22 > Epistula 18
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 17 <<< >>> Epistula 19
Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 18
0 Scr. Romae ex. m. Sept. vel in Oct. 708 (46) CICERO S. D. CORNIFICIO COLLEGAE.1 Quod extremum fuit in ea epistula, quam a te proxime accepi, ad id primum respondebo; animum adverti enim hoc vos magnos oratores facere nonnumquam: epistulas requiris meas; ego autem numquam, cum mihi denuntiatum esset a tuis ire aliquem, non dedi. Quod mihi videor ex tuis litteris intelligere, te nihil commissurum esse temere nec ante, quam scisses, quo iste nescio qui Caecilius Bassus erumperet, quidquam certi constituturum, id ego et speraram prudentia tua fretus et ut confiderem fecerunt tuae gratissimae mihi litterae, idque ut facias quam saepissime, ut et quid tu agas et quid agatur scire possim et etiam quid acturus sis, valde te rogo. Etsi periniquo patiebar animo te a me digredi, tamen eo tempore me consolabar, quod et in summum otium te ire arbitrabar et ab impendentibus magnis negotiis discedere: 2 utrumque contra accidit; istic enim bellum est exortum, hic pax consecuta, sed tamen eiusmodi pax, in qua, si adesses, multa te non delectarent, ea tamen, quae ne ipsum Caesarem quidem delectant; bellorum enim civilium ii semper exitus sunt, ut non ea solum fiant, quae velit victor, sed etiam, ut iis mos gerendus sit, quibus adiutoribus sit parta victoria. Equidem sic iam obdurui, ut ludis Caesaris nostri animo aequissimo viderem T. Plancum, audirem Laberii et Publilii poemata. Nihil mihi tam deesse scito quam quicum haec familiariter docteque rideam: is tu eris, si quam primum veneris; quod ut facias, non mea solum, sed etiam tua interesse arbitror.
Cicero HOME
bav598.165 bsb125735.169 uldBPL49.134