monumenta.ch > Cicero > Epistula 17 > Epistula 15
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 14 <<<     >>> Epistula 16

Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 15

0 Scr. Pergae IIII. Non. Iun. a. 711 (43) P. LENTULUS P. F. PRO Q. PRO PR. S. D. COSS. PR. TR. PL. SENATUI POPULO PLEBIQUE ROMANAE.1 S. v. l. v. v. b. e. e. v. Scelere Dolabellae oppressa Asia in proximam provinciam Macedoniam praesidiaque rei publicae, quae M. Brutus, v. c., tenebat, me contuli et id egi, ut, per quos celerrime possent, Asia provincia vectigaliaque in vestram potestatem redigerentur: quod cum pertimuisset Dolabella vastataque provincia, correptis vectigalibus, praecipue civibus Romanis omnibus crudelissime denudatis ac divenditis celerius Asia excessisset, quam eo praesidium adduci potuisset, diutius morari aut exspectare praesidium non necesse habui et quam primum ad meum officium revertendum mihi esse existimavi, ut et reliqua vectigalia exigerem et quam deposui pecuniam colligerem, quidque ex ea correptum esset aut quorum id culpa accidisset, cognoscerem quam primum et vos de omni re facerem certiores. 2 Interim cum per insulas in Asiam naviganti mihi nuntiatum esset classem Dolabellae in Lycia esse Rhodiosque naves complures instructas et paratas in aqua habere, cum iis navibus, quas aut mecum adduxeram aut comparaverat Patiscus pro q., homo mihi cum familiaritate, tum etiam sensibus in re publica coniunctissimus, Rhodum deverti confisus auctoritate vestra senatusque consulto, quo hostem Dolabellam iudicaratis, foedere quoque, quod cum iis M. Marcello Ser. Sulpicio consulibus renovatum erat, quo iuraverant Rhodii eosdem hostes se habituros, quos senatus populusque Romanus: quae res nos vehementer fefellit; tantum enim afuit, ut illorum praesidio nostram firmaremus classem, ut etiam a Rhodiis urbe, portu, statione, quae extra urbem est, commeatu, aqua denique prohiberentur nostri milites, nos vix ipsi singulis cum navigiolis reciperemur. Quam indignitatem deminutionemque non solum iuris nostri, sed etiam maiestatis imperiique populi Romani idcirco tulimus, quod interceptis litteris cognoramus Dolabellam, si desperasset de Syria Aegyptoque, quod necesse erat fieri, in naves cum omnibus suis latronibus atque omni pecunia conscendere esse paratum Italiamque petere; idcirco etiam naves onerarias, quarum minor nulla erat duum milium amphorum, contractas in Lycia a classe eius obsideri. 3 Huius rei timore, patres conscripti, percitus iniurias perpeti et cum contumelia etiam nostra omnia prius experiri malui: itaque ad illorum voluntatem introductus in urbem et in senatum eorum quam diligentissime potui causam rei publicae egi periculumque omne, quod instaret, si ille latro cum suis omnibus naves conscendisset, exposui; Rhodios autem tanta in pravitate animadverti, ut omnes firmiores putarent quam bonos, ut hanc concordiam et conspirationem omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent esse factam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque manere etiam nunc confiderent nec potuisse audere quemquam Dolabellam hostem iudicare, ut denique omnia, quae improbi fingebant, magis vera existimarent, quam quae vere facta erant et a nobis docebantur. 4 Qua mente etiam ante nostrum adventum post Trebonii indignissimam caedem ceteraque tot tamque nefaria facinora binae profectae erant ad Dolabellam legationes eorum, et quidem novo exemplo, contra leges ipsorum, prohibentibus iis, qui tum magistratus gerebant. Haec sive timore, ut dictitant, de agris, quos in continenti habent, sive furore, sive potentia paucorum, qui et antea pari contumelia viros clarissimos affecerant et nunc maximos magistratus gerentes, nullo exemplo neque nostra ex parte neque nostro praesentium neque imminenti Italiae urbique nostrae periculo, si ille parricida cum suis latronibus navibus ex Asia Syriaque expulsus Italiam petisset, mederi, cum facile possent, voluerunt. 5 Non nullis etiam ipsi magistratus veniebant in suspicionem detinuisse nos et demorati esse, dum classis Dolabellae certior fieret de adventu nostro; quam suspicionem consecutae res aliquot auxerunt, maxime quod subito ex Lycia Sex. Marius et C. Titius, legati Dolabellae, a classe discesserunt navique longa profugerunt onerariis relictis, in quibus colligendis non minimum temporis laborisque consumpserant. Itaque, cum ab Rhodo cum iis, quas habueramus, navibus in Lyciam venissemus, naves onerarias recepimus dominisque restituimus, iidemque, quod maxime verebamur, ne posset Dolabella cum suis latronibus in Italiam venire, timere desiimus: classem fugientem persecuti sumus usque Sidam, quae extrema regio est provinciae meae. 6 Ibi cognovi partem navium Dolabellae diffugisse, reliquas Syriam Cyprumque petisse: quibus disiectis, cum scirem C. Cassii, singularis civis et ducis, classem maximam fore praesto in Syria, ad meum officium reverti, daboque operam, ut meum studium, diligentiam vobis, patres conscripti, reique publicae praestem, pecuniamque quam maximam potero et quam celerrime cogam omnibusque rationibus ad vos mittam. Si pecurrero provinciam et cognovero, qui nobis et rei publicae fidem praestiterint in conservanda pecunia a me deposita, quique scelere ultro deferentes pecuniam publicam hoc munere societatem facinorum cum Dolabella inierint, faciam vos certiores. De quibus, si vobis videbitur, si, ut meriti sunt, graviter constitueritis nosque vestra auctoritate firmaveritis, facilius et reliqua exigere vectigalia et exacta servare poterimus. Interea quo commodius vectigalia tueri provinciamque ab iniuria defendere possim, praesidium voluntarium necessariumque comparavi. 7 His litteris scriptis milites circiter XXX, quos Dolabella ex Asia conscripserat, ex Syria fugientes in Pamphyliam venerunt: hi nuntiaverunt Dolabellam Antiocheam, quae in Syria est, venisse; non receptum conatum esse aliquoties vi introire; repulsum semper esse cum magno suo detrimento itaque DC circiter amissis, aegris relictis noctu Antiochea profugisse Laodiceam versus; ea nocte omnes fere Asiaticos milites ab eo discessisse; ex iis ad octingentos Antiocheam redisse et se iis tradidisse, qui a Cassio relicti urbi illi praeerant, ceteros per Amanum in Ciliciam descendisse, quo ex numero se quoque esse dicebant; Cassium autem cum suis omnibus copiis nuntiatum esse quatridui iter a Laodicea afuisse tum, cum Dolabella eo tenderet; quamobrem opinione celerius confido sceleratissimum latronem poenas daturum. IIII. Non. Iun. Pergae.
Cicero HOME

bav598.123 bsb125735.166 uldBPL49.131

Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 14 <<<     >>> Epistula 16
monumenta.ch > Cicero > Epistula 17 > Epistula 15

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik