monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 9 > Epistula 17 > Epistula 1 > Epistula 7 > Epistula 22 > Epistula 27 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 10 > Epistula 5 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 17 > Epistula 27 > Epistula 7 > Epistula 9 > Epistula 29 > Epistula 13 > Epistula 14
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 13 <<< >>> Epistula 15
Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 14
0 Scr. Pergae iv K. Iun. a. 711 (43) LENTULUS CICERONI SUO S. P. D.1 cum Brutum nostrum convenissem eumque tardius in Asiam venturum animadverterem, in Asiam redii, ut reliquias mei laboris colligerem et pecuniam quam primum Romam mitterem. Interim cognovi in Lycia esse classem Dolabellae ampliusque centum naves onerarias, in quas exercitus eius imponi posset, idque Dolabellam ea mente comparasse, ut, si Syriae spes eum frustrata esset, conscenderet in naves et Italiam peteret seque cum Antoniis et reliquis latronibus coniungeret: cuius rei tanto in timore fui, ut omnibus rebus relictis cum paucioribus et minoribus navibus ad illas ire conatus sim. 2 Quae res, si a Rhodiis non essem interpellatus, fortasse tota sublata esset, tamen magna ex parte profligata est, quoniam quidem classis dissipata est adventus nostri timore, milites ducesque effugerunt, onerariae omnes ad unam a nobis sunt exceptae. Certe - quod maxime timui - videor esse consecutus, ut non possit Dolabella in Italiam pervenire nec suis sociis firmatis durius vobis efficere negotium. 3 Rhodii nos et rem publicam quam valde desperaverint, ex litteris, quas publice misi, cognosces. Et quidem multo parcius scripsi; mirari noli: mira est eorum amentia. Nec moverunt me meae ullae privatim iniuriae umquam: malus animus eorum in nostram salutem, cupiditas partium aliarum, perseverantia in contemptione optimi cuiusque ferenda mihi non fuit. Nec tamen omnes perditos esse puto; sed iidem illi, qui tum fugientem patrem meum, qui L. Lentulum, qui Pompeium, qui ceteros viros clarissimos non receperunt, iidem tamquam aliquo fato et nunc aut magistratum gerunt aut eos, qui sunt in magistratu, in sua habent potestate: itaque eadem superbia in pravitate utuntur; quorum improbitatem aliquando retundi et non pati impunitate augeri non solum utile est rei publicae nostrae, sed etiam necessarium. 4 De nostra dignitate velim tibi ut semper curae sit et, quocumque tempore occasionem habueris, et in senatu et ceteris rebus laudi nostrae suffragere. Quoniam consulibus decreta est Asia et permissum est iis, ut, dum ipsi venirent, darent negotium, qui Asiam obtineant, rogo te, petas ab iis, ut hanc dignitatem potissimum nobis tribuant et mihi dent negotium, ut Asiam obtineam, dum ipsorum alteruter venit; nam, quod huc properent in magistratu venire aut exercitum mittere, causam non habent; Dolabella enim in Syria est, et, ut tu divina tua mente prospexisti et praedicasti, dum isti veniunt, Cassius eum opprimet; exclusus enim ab Antiochea Dolabella et in oppugnando male acceptus, nulla alia confisus urbe, Laodiceam, quae est in Syria ad mare, se contulit: ibi spero celeriter eum poenas daturum; nam neque, quo refugiat, habet neque diutius ibi poterit tantum exercitum Cassii sustinere: spero etiam confectum esse iam et oppressum Dolabellam. 5 Qua re non puto Pansam et Hirtium in consulatu properaturos in provincias exire, sed Romae acturos consulatum: itaque, si ab iis petieris, ut interea nobis procurationem Asiae dent, spero te posse impetrare. Praeterea mihi promiserunt Pansa et Hirtius coram et absenti mihi scripserunt Verrioque nostro Pansa affirmavit se daturum operam, ne in suo consulatu mihi succedatur. Ego porro non medius fidius cupiditate provinciae produci longius spatium mihi volo; nam mihi fuit ista provincia plena laboris, periculi, detrimenti, quae ego ne frustra subierim neve, priusquam reliquias meae diligentiae consequar, decedere cogar, valde laboro; nam, si potuissem, quam exegeram pecuniam, universam mittere, postularem, ut mihi succederetur: nunc, quod Cassio dedi, quod Trebonii morte amisimus, quod etiam crudelitate Dolabellae aut perfidia eorum, qui fidem mihi reique publicae non praestiterunt, id consequi et reficere volo, quod aliter non potest fieri, nisi spatium habuero: id ut per te consequar, velim, ut solet, tibi curae sit. 6 Ego me de re publica puto esse meritum, ut non provinciae istius beneficium exspectare debeam, sed tantum, quantum Cassius et Bruti, non solum illius facti periculique societate, sed etiam huius temporis studio et virtute; primus enim ego leges Antonias fregi, primus equitatum Dolabellae ad rem publicam traduxi Cassioque tradidi, primus delectus habui pro salute omnium contra coniurationem sceleratissimam, solus Cassio et rei publicae Syriam exercitusque, qui ibi erant, coniunxi, nam, nisi ego tantum pecuniam tantaque praesidia et tam celeriter Cassio dedissem, ne ausus quidem esset ire in Syriam, et nunc non minora pericula rei publicae a Dolabella instarent quam ab Antonio. 7 Atque haec omnia is feci, qui sodalis et familiarissimus Dolabellae eram, coniunctissimus sanguine Antoniis, provinciam quoque illorum beneficio habebam, sed πατρίδα ἑμὴν μᾶλλον φιλῶν omnibus meis bellum primus indixi. Haec etsi adhuc non magno opere mihi tulisse fructum animadverto, tamen non despero nec defetigabor permanere non solum in studio libertatis, sed etiam in labore et periculis. Ac tamen, si etiam aliqua gloria iusta et merita provocabimur senatus et optimi cuiusque officiis, maiore cum auctoritate apud ceteros erimus et eo plus prodesse rei publicae poterimus. 8 Filium tuum, ad Brutum cum veni, videre non potui ideo, quod iam in hiberna cum equitibus erat profectus, sed medius fidius ea esse eum opinione et tua et ipsius et in primis mea causa gaudeo; fratris enim loco mihi est, qui ex te natus teque dignus est. Vale. D. IIII. Kal. Iun. Pergae.
Cicero HOME
bav598.122 bsb125735.164 uldBPL49.129
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 13 <<< >>> Epistula 15
monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 9 > Epistula 17 > Epistula 1 > Epistula 7 > Epistula 22 > Epistula 27 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 10 > Epistula 5 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 17 > Epistula 27 > Epistula 7 > Epistula 9 > Epistula 29 > Epistula 13 > Epistula 14
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik