monumenta.ch > Cicero > Epistula 21 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 3 > Epistula 6 > Epistula 5 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 2 > Epistula 3 > Epistula 3 > Epistula 6 > Epistula 15 > Epistula 4 > Epistula 1 > Epistula 12
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 11 <<< >>> Epistula 13
Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 12
0 Scr. in castris in Syria Non. Mai. a. 711 (43). CASSIUS PROCOS. S. D. M. CICERONI SV0.1 s. v. b. e. e. q. v. legi tuas litteras, in quibus mirificum tuum erga me amorem recognovi; videbaris enim non solum favere nobis, id quod et nostra et rei publica causa semper fecisti, sed etiam gravem curam suscepisse vehementerque esse de nobis sollicitus. itaque quod te primum existimare putabam nos oppressa re publica quiescere non posse, deinde, cum suspicarere nos moliri, quod te sollicitum esse et de salute nostra et de rerum eventu putabam, simul ac legiones accepi quas A. Allienus eduxerat ex Aegypto, scripsi ad te tabellariosque compluris Romam misi; scripsi etiam ad senatum litteras, quas reddi vetui prius quam tibi recitatae essent, si forte mei obtemperare mihi voluerint. quod si litterae perlatae non sunt, non dubito quin Dolabella, qui nefarie Trebonio occiso Asiam occupavit, tabellarios meos deprenderit litterasque interceperit. 2 exercitus omnis qui in Syria fuerunt teneo. habui pollulum morae, dum promissa militibus persolvo; nunc iam sum expeditus. A te peto ut dignitatem meam commendatam tibi habeas, si me intellegis nullum neque periculum neque laborem patriae denegasse, si contra importunissimos latrones arma cepi te hortante et auctore, si non solum exercitus ad rem publicam libertatemque defendendam comparavi sed etiam crudelissimis tyrannis eripui; quos si occupasset Dolabella, non solum adventu sed etiam opinione et exspectatione exercitus sui Antonium confirmasset. 3 quas ob res milites tuere, si eos mirifice de re publica meritos esse animadvertis, et effice ne quem paeniteat rem publicam quam spem praedae et rapinarum sequi maluisse. item Murci et Crispi imperatorum dignitatem, quantum est in te, tuere. nam Bassus misere noluit mihi legionem tradere. quod nisi milites invito eo legatos ad me misissent, clausam Apameam tenuisset, quoad vi esset expugnata. haec a te peto non solum rei publicae quae tibi semper fuit carissima, sed etiam amicitiae nostrae nomine, quam confido apud te plurimum posse. 4 crede mihi hunc exercitum quem habeo senatus atque optimi cuiusque esse maximeque tuum, de cuius voluntate adsidue audiendo mirifice te diligit carumque habet. qui si intellexerit commoda sua curae tibi esse, debere etiam se tibi omnia putabit. 5 Litteris scriptis audii Dolabellam in Ciliciam venisse cum suis copiis. proficiscar in Ciliciam. quid egerim celeriter ut scias dabo operam; ac velim, ut meremur de re publica, sic felices simus. fac valeas meque ames. Nonis Maiis ex castris.
Cicero HOME
bav598.120 bsb125735.163 uldBPL49.127
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik