monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 9 > Epistula 17 > Epistula 1 > Epistula 7 > Epistula 22 > Epistula 27 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 10
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 9 <<<     >>> Epistula 11

Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 10

0 Scr. Romae circ. K. Quint a. 711 (43). CICERO CASSIO S.1 Lepidus, tuus adfinis, meus familiaris, pr. K. Quintilis sententiis omnibus hostis a senatu iudicatus est ceterique qui una cum illo a re publica defecerunt; quibus tamen ad sanitatem redeundi ante K. Sept. potestas facta est. fortis sane senatus, sed maxime spe subsidi tui. bellum quidem, cum haec scribebam, sane magnum erat scelere et levitate Lepidi. nos de Dolabella cotidie quae volumus audimus, sed adhuc sine capite, sine auctore, rumore nuntio. 2 quod cum ita esset, tamen litteris tuis, quas Nonis Maiis ex castris datas acceperamus, ita persuasum erat civitati ut illum iam oppressum omnes arbitrarentur, te autem in Italiam venire cum exercitu ut, si haec ex sententia confecta essent, consilio atque auctoritate tua, sin quid forte titubatum, ut fit in bello, exercitu tuo niteremur. quem quidem ego exercitum quibuscumque potuero rebus ornabo; cuius rei tum tempus erit cum quid opis rei publicae laturus is exercitus sit aut quid iam tulerit notum esse coeperat nam adhuc tantum conatus audiuntur optimi illi quidem et praeclarissimi, sed gesta res exspectatur, quam quidem aut iam esse aliquam aut appropinquare confido. tua virtute, magnitudine animi nihil est nobilius. 3 itaque optamus ut quam primum te in Italia videamus. rem publicam nos habere arbitrabimur, si vos habebimus. praeclare viceramus, nisi spoliatum, inermem, fugientem Lepidus recepisset Antonium. itaque numquam tanto odio civitati Antonius fuit quanto est Lepidus; ille enim ex turbulenta re publica, hic ex pace et victoria bellum excitavit. huic oppositos consules designatos habemus, in quibus est magna illa quidem spes sed anceps cura propter incertos exitus proeliorum. 4 persuade tibi igitur in te et in Bruto tuo esse omnia, vos exspectari, Brutum quidem iam iamque. quod si, ut spero, victis hostibus nostris veneritis, tamen auctoritate vestra res publica exsurget et in aliquo statu tolerabili consistet; sunt enim permulta quibus erit medendum, etiam si res publica satis esse videbitur sceleribus hostium liberata. vale.
Cicero HOME

bav598.119 bsb125735.162 uldBPL49.126

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik