monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 9 > Epistula 17 > Epistula 1 > Epistula 7 > Epistula 22 > Epistula 27 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 10 > Epistula 5 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 17 > Epistula 27 > Epistula 7 > Epistula 9
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 8 <<< >>> Epistula 10
Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 9
0 Scr. Romae inter xvi et iii K. Quint. a. 711 (43). CICERO CASSIO S.1 brevitas tuarum litterarum me quoque breviorem in scribendo facit et, vere ut dicam, non satis occurrit quid scribam nostras enim res in actis perferri ad te certo scio, tuas autem ignoramus. tamquam enim clausa sit Asia, sic nihil perfertur ad nos praeter rumores de oppresso Dolabella satis illos quidem constantis, sed adhuc sine auctore. 2 nos confectum bellum quom putaremus, repente a Lepido tuo in summam sollicitudinem sumus adducti. itaque tibi persuade maximam rei publicae spem in te et in tuis copiis esse. firmos omnino exercitus habemus, sed tamen ut omnia, ut spero, prospere procedant multum interest te venire. exigua enim spes est rei publicae (nam nullam non libet dicere), sed, quaecumque est, ea despondetur anno consulatus tui. vale.
Cicero HOME
bav598.119 bsb125735.162 uldBPL49.126