monumenta.ch > Cicero > Epistula 19 > Epistula 8 > Epistula 29 > Epistula 10 > Epistula 9 > Epistula 23 > Epistula 4 > Epistula 15 > Epistula 17 > Epistula 8
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 7 <<< >>> Epistula 9
Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 8
0 Scr. Romae c. v Id. Iun. aut paulo post a. 711 (43). CICERO CASSIO S.1 scelus adfinis tui Lepidi summamque levitatem et inconstantiam ex actis, quae ad te mitti certo scio, cognosse te arbitror. itaque nos confecto bello, ut arbitrabamur, renovatum bellum gerimus spemque omnem in D. Bruto et Planco habemus, si verum quaeris, in te et in M. Bruto non solum ad praesens perfugium, si, quod nolim, adversi quid acciderit, sed etiam ad confirmationem perpetuae libertatis. 2 nos hic de Dolabella audiebamus quae vellemus, sed certos auctores non habebamus. te quidem magnum hominem et praesenti iudicio et reliqui temporis exspectatione scito esse. hoc tibi proposito fac ut ad summa contendas. nihil est tantum quod non populus Romanus a te perfici atque obtineri posse iudicet. vale.
Cicero HOME
bav598.119 bsb125735.161 uldBPL49.126
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik