monumenta.ch > Cicero > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 10 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 34 > Epistula 12 > Epistula 1 > Epistula 19 > Epistula 20 > Epistula 2 > Epistula 31 > Epistula 7
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 6 <<<     >>> Epistula 8

Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 7

0 Scr. Romae circ. Non, Mart. a. 711 (43). CICERO CASSIO S.1 quanto studio dignitatem tuam et in senatu et ad populum defenderim ex tuis te malo quam ex me cognoscere; quae mea sententia in senatu facile valuisset, nisi Pansa vehementer obstitisset. ea sententia dicta productus sum in contionem a tribuno plebis M. Servilio. dixi de te quae potui tanta contentione quantum forum est, tanto clamore consensuque populi ut nihil umquam simile viderim. id velim mihi ignoscas quod invita socru tua fecerim. mulier timida verebatur ne Pansae animus offenderetur. in contione quidem Pansa dixit matrem quoque tuam et fratrem illam a me sententiam noluisse dici. sed me haec non movebant, alia valebant; favebam et rei publicae, cui semper favi, et dignitati ac gloriae tuae. 2 quod autem et in senatu pluribus verbis disserui et dixi in contione, in eo velim fidem meam liberes. promisi enim et prope confirmavi te non exspectasse nec exspectaturum decreta nostra sed te ipsum tuo more rem publicam defensurum. et quamquam nihildum audieramus nec ubi esses nec quas copias haberes, tamen sic statuebam, omnis quae in istis partibus essent opes copiaeque tuas esse, per teque Asiam provinciam confidebam iam rei publicae reciperatam. tu fac in augenda gloria te ipsum vincas. vale.
Cicero HOME

bav598.118 bsb125735.161 uldBPL49.125

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik