monumenta.ch > Cicero > Epistula 61 > Epistula 59 > Epistula 13 > Epistula 53 > Epistula 24 > Epistula 4 > Epistula 23 > Epistula 8 > Epistula 77 > Epistula 52 > Epistula 7 > Epistula 35-36 > Epistula 13-14 > Epistula 14-15 > Epistula 13 > Epistula 12 > Epistula 7 > Epistula 5
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 12, Epistula 4 <<< >>> Epistula 6
Cicero, Ad familiares, 12, Epistula 5
0 Scr. Romae circ. Non. Febr. a. 711 (43). CICERO CASSIO S.1 hiemem credo adhuc prohibuisse quo minus de te certum haberemus quid ageres maximeque ubi esses; loquebantur omnes tamen (credo, quod volebant) in Syria te esse, habere copias. id autem eo facilius credebatur, quia simile veri videbatur. Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus; res enim tantas gessit tamque inopinatas ut eae cum per se gratae essent tum ornatiores propter celeritatem. quod si tu ea tenes quae putamus, magnis subsidiis fulta res publica est; a prima enim ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum civium imperiis muniti erimus et copiis. 2 quamquam, nisi me fallebat, res se sic habebat ut totius belli omne discrimen in D. Bruto positum videretur qui si, ut sperabamus, erupisset Mutina, nihil belli reliqui fore videbatur. parvis omnino iam copiis obsidebatur, quod magno praesidio Bononiam tenebat Antonius. erat autem Claternae noster Hirtius, ad forum Corneli Caesar, uterque cum firmo exercitu, magnasque Romae Pansa copias ex dilectu Italiae compararat. hiems adhuc rem geri prohibuerat. Hirtius nihil nisi considerate, ut mihi crebris litteris significat, acturus videbatur. praeter Bononiam, Regium Lepidi, Parmam totam Galliam tenebamus studiosissimam rei publicae; tuos etiam clientis Transpadanos mirifice coniunctos cum causa habebamus. erat firmissimus senatus exceptis consularibus, ex quibus unus L. Caesar firmus est et rectus. 3 Ser. Sulpici morte magnum praesidium amisimus; reliqui partim inertes, partim improbi; non nulli invident eorum laudi quos in re publica probari vident; populi vero Romani totiusque Italiae mira consensio est. haec erant fere quae tibi nota esse vellem; nunc autem opto ut ab istis Orientis partibus virtutis tuae lumen eluceat. vale.
Cicero HOME
bav598.118 bsb125735.160 uldBPL49.124
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik