monumenta.ch > Cicero > Epistula 62 > Epistula 13 > Epistula 78 > Epistula 27 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 25 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 19 > Epistula 23 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 18 > Epistula 10 > Epistula 26 > Epistula 19 > Epistula 42 > Epistula 22 > Epistula 23 > Epistula 13 > Epistula 25 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 26
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 11, Epistula 25 <<< >>> Epistula 27
Cicero, Ad familiares, 11, Epistula 26
0 Scr. in castris in itinere Cularonem iii Non. Iun. a. 711 (43). D. BRUTUS S. D. M. CICERONI1 maximo meo dolore hoc solacio utor, quod intellegunt homines non sine causa me timuisse ista quae acciderunt. deliberent utrum traiciant legiones ex Africa necne et ex Sardinia, et Brutum accersant necne, et mihi stipendium dent an decernant. ad senatum litteras misi. crede mihi, nisi ista omnia ita fiant quem ad modum scribo, magnum nos omnis adituros periculum. rogo te, videte quibus hominibus negotium detis qui ad me legiones adducant. et fide opus est et celeritate. iii Non. Iun. ex castris.
Cicero HOME
bav598.115 bsb125735.154 uldBPL49.119
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik