monumenta.ch > Cicero > Epistula 22 > Epistula 23 > Epistula 9 > Epistula 8 > Epistula 17 > Epistula 16 > Epistula 24 > Epistula 11 > Epistula 14 > Epistula 24 > Epistula 26 > Epistula 75 > Epistula 10 > Epistula 8 > Epistula 12 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 12 > Epistula 21 > Epistula 7 > Epistula 38 > Epistula 12 > Epistula 23 > Epistula 6 > Epistula 18 > Epistula 25
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 11, Epistula 24 <<< >>> Epistula 26
Cicero, Ad familiares, 11, Epistula 25
0 Scr. Romae xiv K. Quint a. 711 (43). M. CICERO S. D. D. BRUTO.1 exspectanti mihi tuas cotidie litteras Lupus noster subito denuntiavit ut ad te scriberem si quid vellem. ego autem, etsi quid scriberem non habebam (acta enim ad te mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi iniucundum esse audiebam), brevitatem secutus sum te magistro. scito igitur in te et in conlega spem omnem esse. 2 de Bruto autem nihil adhuc certi; quem ego, quem ad modum praecipis, privatis litteris ad bellum commune vocare non desino. qui utinam iam adesset! intestinum urbis malum, quod est non mediocre, minus timeremus: sed quid ago? non imitor λακωνισμὸν tuum; altera iam pagella procedit. vince et vale. xiiii K. Quintil.
Cicero HOME
bav598.114 bsb125735.154 uldBPL49.118
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik