monumenta.ch > Cicero > Epistula 17 > Epistula 31 > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 16 > Epistula 20 > Epistula 27 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 24 > Epistula 12 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 30 > 10 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 23 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 20 > Epistula 16 > Epistula 16 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 24
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 11, Epistula 23 <<<     >>> Epistula 25

Cicero, Ad familiares, 11, Epistula 24

0 Scr. Romae viii Id. Iun. a. 711 (43). M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.1 narro tibi: antea subirascebar brevitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax esse videor; te igitur imitabor. quam multa quam paucis! te recte valere operamque dare ut cotidie melius, Lepidum commode sentire, tribus exercitibus quidvis nos oportere confidere. si timidus essem, tamen ista epistula mi omnem metum abstersisses; sed, ut mones, 'frenum momordi'; etenim qui te incluso omnem spem habuerim in te, quid nunc putas? cupio iam vigiliam meam, Brute, tibi tradere, sed ita ut ne desim constantiae meae. 2 quod scribis in Italia te moraturum dum tibi litterae meae veniant, si per hostem licet, non erraris (multa enim Romae), sin adventu tuo bellum confici potest, nihil sit antiquius. pecunia expeditissima quae erat tibi decreta est. habes amantissimum Servium; nos non desumus. viii Idus Iunias.
Cicero HOME

bav598.114 bsb125735.154 uldBPL49.118