monumenta.ch > Cicero > Epistula 23
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 11, Epistula 22 <<< >>> Epistula 24
Cicero, Ad familiares, 11, Epistula 23
0 Scr. Eporediae viii K. Iun. a. 711 (43). D. BRUTUS S. D. M. CICERONI1 nos hic valemus recte et quo melius valeamus operam dabimus. Lepidus commode nobis sentire videtur. omni timore deposito debemus libere rei publicae consulere. quod si omnia essent aliena, tamen tribus tantis exercitibus, propriis rei publicae valentibus magnum animum habere debebas; quem et semper habuisti et nunc fortuna adiuvante augere potes. 2 quae tibi superioribus litteris mea manu scripsi, terrendi tui causa homines loquuntur. si frenum momorderis, peream si te omnes quot sunt conantem loqui ferre poterunt. ego, tibi ut antea scripsi, dum mihi a te litterae veniant, in Italia morabor. viii K. Iunias Eporedia.
Cicero HOME
bav598.114 bsb125735.154 uldBPL49.118