monumenta.ch > Cicero > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 13 > Epistula 1 > Epistula 26 > Epistula 2 > Epistula 18 > Epistula 66 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 5 > Epistula 4 > Epistula 5 > Epistula 16 > Epistula 17 > Epistula 76 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 14 > Epistula 5 > Epistula 50 > Epistula 19 > Epistula 22
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 11, Epistula 21 <<< >>> Epistula 23
Cicero, Ad familiares, 11, Epistula 22
0 Scr. Romae circiter prid. Id. Quint. a. 711 (43). M. CICERO S. D. D. BRUTO.1 cum Appio Claudio C. f. summa mihi necessitudo est multis eius officiis et meis mutuis constituta. peto a te maiorem in modum vel humanitatis tuae vel mea causa ut eum auctoritate tua, quae plurimum valet, conservatum velis. volo te, cum fortissimus vir cognitus sis, etiam clementissimum existimari. magno tibi erit ornamento nobilissimum adulescentem beneficio tuo esse salvum; cuius quidem causa hoc melior debet esse, quod pietate adductus propter patris restitutionem se cum Antonio coniunxit. 2 qua re etsi minus veram causam habebis, tamen vel probabilem aliquam poteris inducere. nutus tuus potest hominem summo loco natum, summo ingenio, summa virtute, officiosissimum praeterea et gratissimum, incolumem in civitate retinere. quod ut facias ita a te peto, ut maiore studio magisve ex animo petere non possim.
Cicero HOME
bav598.114 bsb125735.153 uldBPL49.117
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik