monumenta.ch > Cicero > Epistula 22 > Epistula 23 > Epistula 9 > Epistula 8 > Epistula 17 > Epistula 16 > Epistula 24 > Epistula 11 > Epistula 14 > Epistula 24 > Epistula 26 > Epistula 75 > Epistula 10 > Epistula 8 > Epistula 12 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 12 > Epistula 21 > Epistula 7 > Epistula 38 > Epistula 12 > Epistula 23 > Epistula 6 > Epistula 18
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 11, Epistula 17 <<<     >>> Epistula 19

Cicero, Ad familiares, 11, Epistula 18

0 Scr. Romae xiiii K. Iun. a. 711 (43). M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.1 etsi ex mandatis, quae Galbae Volumnioque ad senatum dedisti, quid timendum putares suspicabamur, tamen timidiora mandata videbantur quam erat dignum tua populique Romani victoria. senatus autem, mi Brute, fortis est et habet fortis duces. itaque moleste ferebat se a te, quem omnium quicumque fuissent fortissimum iudicaret, timidum atque ignavum iudicari. 2 etenim cum te incluso spem maximam omnes habuissent in tua virtute florente Antonio, quis erat qui quicquam timeret profligato illo, te liberato? nec vero Lepidum timebamus. quis enim esset qui illum tam furiosum arbitraretur ut, qui in maximo bello pacem velle se dixisset, is in optatissima pace bellum rei publicae indiceret? 3 nec dubito quin tu plus provideas; sed tamen tam recenti gratulatione quam tuo nomine ad omnia deorum templa fecimus, renovatio timoris magnam molestiam adferebat. qua re velim equidem, id quod spero, ut plane abiectus et fractus sit Antonius; sin aliquid virium forte conlegerit, sentiet nec senatui consilium nec populo Romano virtutem deesse nec rei publicae te vivo imperatorem. xiiii K. Iun.
Cicero HOME

bav598.112 bsb125735.152 uldBPL49.115

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik