monumenta.ch > Cicero > Epistula 62 > Epistula 13 > Epistula 78 > Epistula 27 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 25 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 19 > Epistula 23 > Epistula 11 > Epistula 17
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 11, Epistula 16 <<<     >>> Epistula 18

Cicero, Ad familiares, 11, Epistula 17

0 Scr. ibidem eodem tempore quo ep. 16. M. CICERO D. BRUTO S. D.1 L. Lamia uno omnium familiarissime utor. magna sunt eius in me, non dico officia, sed merita, eaque sunt populo Romano notissima. is magnificentissimo munere aedilitatis perfunctus petit praeturam, omnesque intellegunt nec dignitatem ei deesse nec gratiam; sed is ambitus excitari videtur ut ego omnia pertimescam totamque petitionem Lamiae mihi sustinendam putem. 2 in ea re quantum me possis adiuvare facile perspicio nec vero quantum mea causa velis dubito. velim igitur, mi Brute, tibi persuadeas nihil me maiore studio a te petere, nihil te mihi gratius facere posse quam si omnibus tuis opibus, omni studio Lamiam in petitione iuveris. quod ut facias vehementer te rogo.
Cicero HOME

bav598.112 bsb125735.151 uldBPL49.115

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik