monumenta.ch > Cicero > Epistula 7 > Epistula 19 > Epistula 16 > Epistula 11 > 11 > Epistula 30 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 28a > Epistula 5 > Epistula 10 > Epistula 11 > Epistula 4 > Epistula 76 > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 3 > Epistula 22 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 4 > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 3 > Epistula 20 > Epistula 15 > Epistula 23 > Epistula 21 > Epistula 11 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 24 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 39 > Epistula 17 > Epistula 31 > Epistula 34 > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 16
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 11, Epistula 15 <<< >>> Epistula 17
Cicero, Ad familiares, 11, Epistula 16
0 Scr. Romae inter ex. m. Apr. et in. Quint. a. 711 (43). M. CICERO D. BRUTO COS. DES. S. D.1 permagni interest quo tibi haec tempore epistula reddita sit, utrum cum sollicitudinis aliquid haberes an cum ab omni molestia vacuus esses. itaque ei praecepi, quem ad te misi, ut tempus observaret epistulae tibi reddendae. nam quem ad modum coram qui ad nos intempestive adeunt molesti saepe sunt, sic epistulae offendunt non loco redditae. si autem, ut spero, nihil te perturbat, nihil impedit, et ille cui mandavi satis scite et commode tempus ad te cepit adeundi, confido me quod velim facile a te impetraturum. 2 L. Lamia praeturam petit. hoc ego utor uno omnium plurimum; magna vetustas, magna consuetudo intercedit, quodque plurimum valet, nihil mihi eius est familiaritate iucundius. Magno praeterea beneficio eius magnoque merito sum obligatus. nam Clodianis temporibus, cum equestris ordinis princeps esset proque mea salute acerrime propugnaret, a Gabinio consule relegatus est, quod ante id tempus civi Romano Romae contigit nemini. hoc cum populus Romanus meminit, me ipsum non meminisse turpissimum est. quapropter persuade tibi, mi Brute, me petere praeturam. 3 quamquam enim Lamia summo splendore, summa gratia est magnificentissimo munere aedilicio, tamen, quasi ea ita non essent, ego suscepi totum negotium. nunc si me tanti facis quanti certe facis, quoniam equitum centurias tenes, in quis regnas, mitte ad Lupum nostrum ut is nobis eas centurias conficiat. non tenebo te pluribus; ponam in extremo quod sentio: nihil est, Brute, cum omnia a te exspectem, quod mihi gratius facere possis.
Cicero HOME
bav598.111 bsb125735.151 uldBPL49.115
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik