monumenta.ch > Cicero > Epistula 13 > Epistula 22 > Epistula 62 > Epistula 18 > Epistula 70 > 2 > Epistula 23 > Epistula 19 > Epistula 15 > Epistula 27 > Epistula 17 > Epistula 11 > Epistula 39 > Epistula 21 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 22 > Epistula 14 > Epistula 18 > 1 > Epistula 66 > Epistula 15 > Epistula 56 > Epistula 47 > Epistula 58 > Epistula 27 > Epistula 57 > Epistula 21a > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 10 > Epistula 15
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 11, Epistula 14 <<< >>> Epistula 16
Cicero, Ad familiares, 11, Epistula 15
0 Scr. Romae inter viii et iii K. Quint a. 711 (43). M. CICERO D. BRUTO COS. DES. S. D.1 etsi mihi tuae litterae iucundissimae sunt, tamen iucundius fuit, quod in summa occupatione tua Planco conlegae mandasti ut te mihi per litteras excusaret; quod fecit ille diligenter. mihi autem nihil amabilius officio tuo et diligentia. coniunctio tua cum conlega concordiaque vestra, quae litteris communibus declarata est, senatui populoque Romano gratissima accidit. 2 quod superest, perge, mi Brute, et iam non cum aliis sed tecum ipse certa. plura scribere non debeo, praesertim ad te, quo magistro brevitatis uti cogito. litteras tuas vehementer exspecto, et quidem talis qualis maxime opto. vale.
Cicero HOME
bav598.111 bsb125735.151 uldBPL49.114
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik