monumenta.ch > Cicero > Epistula 22 > Epistula 23 > Epistula 9 > Epistula 8 > Epistula 17 > Epistula 16 > Epistula 24 > Epistula 11 > Epistula 14
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 11, Epistula 13b <<<     >>> Epistula 15

Cicero, Ad familiares, 11, Epistula 14

0 Scr. Romae iv Kal. Iun. a. 711 (43).1 M. CICERO D. BRUTO COS. DESIG. S. D. s. mirabiliter, mi Brute, laetor mea consilia measque sententias a te probari de decem viris, de ornando adulescente. sed quid refert? mihi crede, homini non glorioso, plane iam, Brute, frigeo; ὄργανον enim erat meum senatus; id iam est dissolutum. tantam spem attulerat exploratae victoriae tua praeclara Mutina eruptio, fuga Antoni conciso exercitu, ut omnium animi relaxati sint, meaeque illae vehementes contentiones tamquam σκιαμαχίαι esse videantur. 2 sed ut ad rem redeam, legionem Martiam et quartam negant qui illas norunt ulla condicione ad te posse perduci; pecuniae, quam desideras, ratio potest haberi, eaque habebitur. de Bruto arcessendo Caesareque ad Italiae praesidium tenendo valde tibi adsentior; sed, ut scribis, habes obtrectatores; quos equidem facillime sustineo, sed impediunt tamen. ex Africa legiones exspectantur. 3 sed bellum istuc renatum mirantur homines. nihil tam praeter spem umquam; nam die tuo natali victoria nuntiata in multa saecula videbamus rem publicam liberatam. hi novi timores retexunt superiora. scripsisti autem ad me litteris iis, quas Idibus Mai. dedisti, modo te accepisse a Planco litteras non recipi Antonium a Lepido. id si ita est, omnia faciliora; sin aliter, magnum negotium, cuius exitum non extimesco. tuae partes sunt; ego plus quam feci facere non possum. te tamen, id quod spero, omnium maximum et clarissimum videre cupio.
Cicero HOME

bav598.110 bsb125735.150 uldBPL49.114

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik