monumenta.ch > Cicero > Epistula 3 > Epistula 5 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 31 > Epistula 25 > Epistula 13 > Epistula 1 > Epistula 9 > Epistula 27 > Epistula 40 > Epistula 11
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 11, Epistula 10 <<<     >>> Epistula 12

Cicero, Ad familiares, 11, Epistula 11

0 Scr. in castris in finibus Statiellensium prid. Non. Mai. a. 711 (43). D. BRUTUS IMP. COS. DES. S. D. M. CICERONI1 eodem exemplo a te mi litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt. tantum me tibi debere existimo, quantum persolvere difficile est. scripsi tibi quae hic gererentur. in itinere est Antonius, ad Lepidum proficiscitur; ne de Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti qui in me inciderunt; in quibus, quos ad Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret scribebat. ego tamen non habui ambiguum et statim ad Plancum misi et biduo ab Allobrogibus et totius Galliae legatos exspecto; quos confirmatos domum remittam. 2 tu quae istic opus erunt administrari prospicies, ut ex tua voluntate reique publicae commodo fiant. malevolentiae hominum in me, si poteris, occurres; si non potueris, hoc consolabere, quod me de statu meo nullis contumeliis deterrere possunt. Pr. non. Mai. ex castris finibus Statiellensium.
Cicero HOME

bav598.109 bsb125735.149 uldBPL49.112

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik