monumenta.ch > Cicero > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 13 > Epistula 1 > Epistula 26 > Epistula 2 > Epistula 18 > Epistula 66 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 5 > Epistula 4 > Epistula 5 > Epistula 16 > Epistula 17 > Epistula 76 > Epistula 21 > Epistula 10
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 11, Epistula 9 <<<     >>> Epistula 11

Cicero, Ad familiares, 11, Epistula 10

0 Scr. in castris Dertonae iii Non. Mat a. 711 (43). D. BRUTUS S. D. M. CICERONI1 non mihi rem publicam plus debere arbitror quam me tibi. gratiorem me esse in te posse, quam isti perversi sint in me, exploratum habes sit an hoc temporis videatur dici causa, malle me tuum iudicium quam ex altera parte omnium istorum; tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis; quod isti ne faciant summa malevolentia et livore impediuntur. interpellent me quo minus honoratus sim, dum ne interpellent quo minus res publica a me commode administrari possit. quae quanto sit in periculo quam potero brevissime exponam. 2 primum omnium quantam perturbationem rerum urbanarum adferat obitus consulum quantamque cupiditatem hominibus iniciat vacuitas non te fugit. satis me multa scripsisse, quae litteris commendari possint, arbitror; scio enim cui scribam. 3 revertor nunc ad Antonium. qui ex fuga cum parvulam manum peditum haberet inermium, ergastula solvendo omneque genus hominum abripiendo satis magnum numerum videtur effecisse. hoc accessit manus Ventidi, quae trans Appenninum itinere facto difficillimo ad Vada pervenit atque ibi se cum Antonio coniunxit. est numerus veteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio. 4 consilia Antoni haec sint necesse est, aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur, aut Appennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites, quos habet multos, vastet ea loca in quae incurrerit, aut rusus se in Etruriam referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est. quod si me Caesar audisset atque Appenninum transisset, in tantas angustias Antonium compulissem, ut inopia potius quam ferro conficeretur. sed neque Caesari imperari potest nec Caesar exercitui suo, quod utrumque pessimum est. cum haec talia sint, quo minus, quod ad me pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio. haec quem ad modum explicari possint aut, a te cum explicabuntur, ne impediantur timeo. 5 alere iam milites non possum. cum ad rem publicam liberandam accessi, HS mihi fuit pecuniae CCCC amplius. tantum abest ut meae rei familiaris liberum sit quicquam, ut omnis iam meos amicos aere alieno obstrinxerim. septem numerum nunc legionum alo, qua difficultate tu arbitrare; non, si Varronis thesauros haberem, subsistere sumptui possem. cum primum de Antonio exploratum habuero, faciam te certiorem. tu me amabis ita, si hoc idem me in te facere senseris. III non. Mai. ex castris Dertona.
Cicero HOME

bav598.108 bsb125735.148 uldBPL49.112

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik