monumenta.ch > Cicero > Epistula 28 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 13 > Epistula 1 > Epistula 26 > Epistula 2 > Epistula 18 > Epistula 66 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 5 > Epistula 4
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 11, Epistula 3 <<< >>> Epistula 5
Cicero, Ad familiares, 11, Epistula 4
0 Scr. in Gallia citeriore inter med. m. Oct. et ex Nov. a. 710 (44). D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. CICERONI1 si de tua in me voluntate dubitarem, multis a te verbis peterem ut dignitatem meam tuerere, sed profecto est ita ut mihi persuasi, me tibi esse curae. progressus sum ad Inalpinos cum exercitu non tam nomen imperatorium captans quam cupiens militibus satis facere firmosque eos ad tuendas nostras res efficere; 2 quod mihi videor consecutus; nam et liberalitatem nostram et animum sunt experti. Cum omnium bellicosissimis bellum gessi; multa castella cepi, multa vastavi. non sine causa ad senatum litteras misi. adiuva nos tua sententia; quod cum facies, ex magna parte communi commodo inservieris.
Cicero HOME
bav598.106 bsb125735.146 uldBPL49.109
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik