monumenta.ch > Cicero > Epistula 3 > Epistula 5 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 31 > Epistula 25 > Epistula 13 > Epistula 1
>>> Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 11, Epistula 2
Cicero, Ad familiares, 11, Epistula 1
0 Scr. Romae xvii K. Apr. a. 710 (44). D. BRUTUS BRUTO SUO ET CASSIO S.1 quo in statu simus cognoscite. heri vesperi apud me Hirtius fuit; qua mente esset Antonius demonstravit, pessima scilicet et infidelissima. nam se neque mihi provinciam dare posse aiebat neque arbitrari tuto in urbe esse quemquam nostrum; adeo esse militum concitatos animos et plebis. quod utrumque esse falsum puto vos animadvertere atque illud esse verum, quod Hirtius demonstrabat, timere eum ne, si mediocre auxilium dignitatis nostrae habuissemus, nullae partes iis in re publica relinquerentur. 2 cum in his angustiis versarer, placitum est mihi ut postularem legationem liberam mihi reliquisque nostris, ut aliqua causa proficiscendi honesta quaereretur. haec se impetraturum pollicitus est, nec tamen impetraturum confido; tanta est hominum insolentia et nostri insectatio. ac si dederint quod petimus, tamen paulo post futurum puto ut hostes iudicemur aut aqua et igni nobis interdicatur. 3 'quid ergo est' inquis 'tui consili?' dandus est locus fortunae, cedendum ex Italia, migrandum Rhodum aut aliquo terrarum arbitror. si melior casus fuerit, revertemur Romam; si mediocris, in exsilio vivemus; si pessimus, ad novissima auxilia descendemus. 4 succurret fortasse hoc loco alicui vestrum cur novissimum tempus exspectemus potius quam nunc aliquid moliamur. quia ubi consistamus non habemus praeter Sex. Pompeium et Bassum Caecilium; qui mihi videntur hoc nuntio de Caesare adlato firmiores futuri. satis tempore ad eos accedemus, ubi quid valeant scierimus. pro Cassio et te si quid me velitis recipere recipiam; postulat enim hoc Hirtius ut faciam. 5 rogo vos quam primum mihi rescribatis (nam non dubito quin de his rebus ante horam quartam Hirtius certiorem me sit facturus); quem in locum convenire possimus, quo me velitis venire rescribite. 6 post novissimum Hirti sermonem placitum est mihi postulare ut liceret nobis Romae esse publico praesidio. quod illos nobis concessuros non puto; magnam enim invidiam iis faciemus. nihil tamen non postulandum putavi quod aequum esse statuerem.
Cicero HOME
bav598.164 bsb125735.144 uldBPL49.108
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik