monumenta.ch > Cicero > Epistula 35
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 34a <<<    

Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 35

0 Scr. in Ponte Argenteo iii K. Iun. a. 711 (43). M. LEPIDUS IMP. ITER. PONT. MAX. S. D. PR. TR. PL. SENATUI POPULO PLEBIQUE ROMANAE1 s. v. liberique vestri v. b. e. e. q. v. deos hominesque testor, patres conscripti, qua mente et quo animo semper in rem publicam fuerim et quam nihil antiquius communi salute ac libertate iudicarim; quod vobis brevi probassem, nisi mihi fortuna proprium consilium extorsisset. nam exercitus cunctus consuetudinem suam in civibus conservandis communique pace seditione facta retinuit meque tantae multitudinis civium Romanorum salutis atque incolumitatis causam suscipere, ut vere dicam, coegit. 2 in qua re ego vos, patres conscripti, oro atque obsecro ut privatis offensionibus omissis summae rei publicae consulatis neve misericordiam nostram exercitusque nostri in civili dissensione sceleris loco ponatis. quod si salutis omnium ac dignitatis rationem habueritis, melius et vobis et rei publicae consuletis. D. iii Kal. Iun. a Ponte Argenteo.
Cicero HOME

bav598.164 bsb125735.144 uldBPL49.107

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik