monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 19 > Epistula 36 > Epistula 43 > Epistula 71 > Epistula 79 > Epistula 35 > Epistula 45 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13b > Epistula 30 > Epistula 21 > Epistula 28a > Epistula 68 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 24 > Epistula 21 > Epistula 41 > Epistula 18 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 33 > Epistula 22 > Epistula 65 > Epistula 13 > Epistula 13 > Epistula 28 > Epistula 11 > Epistula 48 > Epistula 17 > Epistula 34a
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 34 <<< >>> Epistula 35
Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 34a
0 Scr. ibidem xi K. Iun. a. 711 (43). LEPIDUS CICERONI1 1 etsi omni tempore summa studia offici mutuo inter nos certatim constiterunt pro nostra inter nos familiaritate et proinde diligenter ab utroque conservata sunt, tamen non dubito in tanto et tam repentino motu rei publicae quin non nulla de me falsis rumoribus a meis obtrectatoribus me indigna ad te delata sint, quae tuum animum magno opere moverent pro tuo amore in rem publicam ea te moderate accepisse neque temere credendum iudicasse a meis procuratoribus certior sum factus. quae mihi, ut debent, gratissima sunt; memini enim et illa superiora, quae abs tua voluntate profecta sunt ad meam dignitatem augendam et ornandam, quae perpetuo animo meo fixa manebunt. 2 abs te, mi Cicero, magno opere peto, si meam vitam, studium diligentissime superioribus temporibus in re publica administranda, quae Lepido digna sunt, perspecta habes, ut paria aut eo ampliora reliquo tempore exspectes et proinde tua auctoritate me tuendum existimes, quo tibi plura tuo merito debeo. vale. D. xi K. Iun. ex castris ex Ponte Argenteo.
Cicero HOME
bav598.164 bsb125735.143 uldBPL49.107
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik