monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 9 > Epistula 17 > Epistula 1 > Epistula 7 > Epistula 22 > Epistula 27
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 26 <<< >>> Epistula 28
Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 27
0 Scr. Romae xiii K. Apr. vesperi a. 711 (43). CICERO LEPIDO S.1 quod mihi pro summa erga te benevolentia magnae curae est, ut quam amplissima dignitate sis, moleste tuli te senatui gratias non egisse, cum esses ab eo ordine ornatus summis honoribus. pacis inter civis conciliandae te cupidum esse laetor. eam si a servitute seiungis, consules et rei publicae et dignitati tuae; sin ista pax perditum hominem in possessionem impotentissimi dominatus restitutura est, hoc animo scito omnis sanos, ut mortem servituti anteponant. 2 itaque sapientius meo quidem iudicio facies, si te in istam pacificationem non interpones, quae neque senatui neque populo nec cuiquam bono probatur. sed haec audies ex aliis aut certior fies litteris; tu pro tua prudentia quid optimum factu sit videbis.
Cicero HOME
bav598.154 bsb125735.138 uldBPL49.101
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik