monumenta.ch > Cicero > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 16 > Epistula 2 > Epistula 10 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 34 > Epistula 12 > Epistula 1 > Epistula 19 > Epistula 20 > Epistula 2 > Epistula 31 > Epistula 7 > Epistula 22 > Epistula 21 > Epistula 19 > Epistula 25
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 24 <<<     >>> Epistula 26

Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 25

0 Scr. Romae circ. vii K. Iun. a. 711 (43). CICERO S. D. FURNIO.1 si interest, id quod homines arbitrantur, rei publicae te, ut instituisti atque fecisti, navare operam rebusque maximis, quae ad exstinguendas reliquias belli pertinent, interesse, nihil videris melius neque laudabilius neque honestius facere posse, istamque operam tuam, navitatem, animum in rem publicam celeritati praeturae anteponendam censeo. nolo enim te ignorare quantam laudem consecutus sis; mihi crede, proximam Planco, idque ipsius Planci testimonio, praeterea fama scientiaque omnium. 2 quam ob rem, si quid operis tibi etiam nunc restat, id maximo opere censeo persequendum; quid enim honestius, aut quid honesto anteponendum? sin autem satis factum rei publicae putas, celeriter ad comitia, quoniam mature futura sunt, veniendum censeo, dum modo ne [quid] haec ambitiosa festinatio aliquid imminuat eius gloriae, quam consecuti sumus. multi clarissimi viri, cum rei publicae darent operam, annum petitionis suae non obierunt. quod eo facilius nobis est, quod non est annus hic tibi destinatus, ut, si aedilis fuisses, post biennium tuus annus esset. nunc nihil praetermittere videbere usitati et quasi legitimi temporis ad petendum. video autem Planco consule, etsi etiam sine eo rationes expeditas haberes, tamen splendidiorem petitionem tuam, si modo ista ex sententia confecta essent. 3 omnino plura me scribere, cum tuum tantum consilium iudiciumque sit, non ita necesse arbitrabar; sed tamen sententiam meam tibi ignotam esse nolebam; cuius est haec summa, ut omnia te metiri dignitate malim quam ambitione maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae. haec eadem locutus sum domi meae adhibito Quinto, fratre meo et Caecina et Calvisio studiosissimis tui, cum Dardanus, libertus tuus, interesset. omnibus probari videbatur oratio mea; sed tu optime iudicabis.
Cicero HOME

bav598.159 bsb125735.137 uldBPL49.100

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik