monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 9 > Epistula 17 > Epistula 1 > Epistula 7 > Epistula 22
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 21a <<< >>> Epistula 23
Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 22
0 Scr. Romae inter viii et iii K. Quint a. 711 (43). CICERO PLANCO.1 in te et in conlega omnis spes est dis adprobantibus. concordia vestra, quae senatui declarata litteris vestris est, mirifice et senatus et cuncta civitas delectata est. quod ad me scripseras de re agraria, si consultus senatus esset, ut quisque honorificentissimam de te sententiam dixisset, eam secutus esset; qui certe ego fuissem. sed propter tarditatem sententiarum moramque rerum cum ea, quae consulebantur, ad exitum non pervenirent, commodissimum mihi Plancoque fratri visum est uti eo senatus consulto, quod ne nostro arbitratu componeretur, quis fuerit impedimento, arbitror te ex Planci litteris cognovisse. 2 sed sive in senatus cconsulto sive in ceteris rebus desideras aliquid, sic tibi persuade, tantam esse apud omnis bonos tui caritatem, ut nullum genus amplissimae dignitatis excogitari possit, quod tibi non paratum sit. Litteras tuas vehementer exspecto, et quidem talis qualis maxime opto. vale.
Cicero HOME
bav598.156 bsb125735.134 uldBPL49.98
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik