monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 14 > 1 > Epistula 20 > Epistula 69 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 15 > Epistula 20 > Epistula 54 > Epistula 19 > Epistula 14 > Epistula 15 > 3 > Epistula 16 > Epistula 50 > Epistula 15 > Epistula 10 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 21a
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 21 <<<     >>> Epistula 22

Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 21a

0 Scr. ex itinere ad Isaram paulo post ep. xxi. PLANCUS CICERONI.1 fratrem meum tibi, fortissimum civem et ad omnia paratissimum, excusem litteris? qui ex labore in febriculam incidit adsiduam et satis molestam. cum primum poterit, istoc recurrere non dubitabit, ne quo loco rei publicae desit. meam dignitatem commendatam habeas rogo. concupiscere me nihil oportet; habeo te et amantissimum mei et, quod optavi, summae auctoritatis; tu videris quantum et quando tuum munus apud me velis esse. tantum te rogo, in Hirti locum me subdas et ad tuum amorem et ad meam observantiam.
Cicero HOME

bav598.156 bsb125735.134 uldBPL49.98