monumenta.ch > Cicero > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 13 > Epistula 27 > Epistula 17 > Epistula 17 > Epistula 20 > Epistula 5 > Epistula 44 > Epistula 5 > Epistula 18 > Epistula 23 > Epistula 13 > Epistula 4 > Epistula 14 > Epistula 4 > Epistula 20 > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 3 > Epistula 24 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 21 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 2 > Epistula 5 > Epistula 12 > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 28 > Epistula 32 > Epistula 12 > Epistula 5b > Epistula 7 > Epistula 21 > Epistula 12 > Epistula 7 > Epistula 59 > Epistula 11 > 12 > Epistula 19 > 5 > Epistula 16 > 11 > Epistula 30 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 28a > Epistula 5 > Epistula 10 > Epistula 11 > Epistula 76 > Epistula 4 > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 3 > Epistula 15 > Epistula 22 > Epistula 10 > 3 > Epistula 16 > Epistula 4 > Epistula 25 > Epistula 3 > Epistula 20
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 10, Epistula 19 <<< >>> Epistula 21
Cicero, Ad familiares, 10, Epistula 20
0 Scr. Romae iv K. Iun. a. 711 (43). CICERO PLANCO1 ita erant omnia quae istim adferebantur incerta, ut quid ad te scriberem non occurreret. modo enim quae vellemus de Lepido, modo contra nuntiabantur; de te tamen fama constans nec decipi posse nec vinci; quorum alterius fortuna partem habet quandam, alterum proprium est prudentiae tuae. 2 sed accepi litteras a conlega tuo datas Idibus Maiis, in quibus erat te ad se scripsisse a Lepido non recipi Antonium; quod erit certius, si tu ad nos idem scripseris. sed minus audes fortasse propter inanem laetitiam litterarum superiorum. verum, ut errare, mi Plance, potuisti (quis enim id effugerit?), sic decipi te non potuisse quis non videt? nunc vero etiam [iam] erroris causa sublata est; culpa enim illa 'his ad eundem' vulgari reprehensa proverbio est. sin ut scripsisti ad conlegam, ita se res habet, omni cura liberati sumus nec tamen erimus prius quam ita esse tu nos feceris certiores. 3 mea quidem, ut ad te saepius scripsi, haec sententia est, qui reliquias huius belli oppresserit, eum totius belli confectorem fore; quem te et opto esse et confido futurum. studia mea erga te, quibus certe nulla esse maiora potuerunt, tibi tam grata esse quam ego putavi fore, minime miror vehementerque laetor. quae quidem tu, si recte istic erit, maiora et graviora cognosces. iiii K. Iun.
Cicero HOME
bav598.154 bsb125735.133 uldBPL49.96
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik